Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4839764

Odwiedza nas 504 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS

De signo vitæ Deo consecratæ

71. Sequens præfatio dicitur in sollemnitatibus et festis Sanctarum Virginum et Sanctorum Religiosorum. Dici potest in memoriis ipsorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt

propter regnum cælórum,

tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,

qua humánam substántiam

et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,

et perdúcis ad experiénda dona,

quæ in novo sǽculo sunt habénda.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.