Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5044336

Odwiedza nas 79 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO II DE SANCTIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO II DE SANCTIS

De actione Sanctorum

67. Sequens præfatio dicitur in Missis “ de omnibus Sanctis ”, de Sanctis Patronis et Titularibus ecclesiæ, et in sollemnitatibus et festis Sanctorum, nisi præfatio magis propria sit dicenda. Dici potest in memoriis Sanctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Tu enim Sanctórum tuórum confessióne mirábili

Ecclésiam tuam nova semper virtúte fecúndas,

nobísque certíssima præbes tuæ dilectiónis indícia.

Sed étiam, ad mystéria salútis implénda,

et ipsórum insígni incitámur exémplo

et pia intercessióne perpétuo commendámur.

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis

tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.