Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661132

Odwiedza nas 116 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO I DE SANCTIS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO I DE SANCTIS

De gloria Sanctorum

66. Sequens præfatio dicitur in Missis “ de omnibus Sanctis ”, de Sanctis Patronis et Titularibus ecclesiæ, et in sollemnitatibus et festis Sanctorum, nisi præfatio magis propria sit dicenda. Dici  potest in memoriis Sanctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui in Sanctórum concílio celebráris,

et eórum coronándo mérita tua dona corónas.

Qui nobis eórum conversatióne largíris exémplum,

et communióne consórtium, et intercessióne subsídium;

ut, tantis téstibus confirmáti,

ad propósitum certámen currámus invícti

et immarcescíbilem cum eis corónam glóriæ consequámur,

per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cumque multíplici congregatióne Sanctórum,

hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.