Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635722

Odwiedza nas 26 gości oraz 0 użytkowników.

PRECES EUCHARISTICÆ “ DE RECONCILIATIONE ” I

Ocena użytkowników: 4 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

APPENDIX

AD ORDINEM MISSÆ

De modo proferendi

Precem eucharisticam “ de reconciliatione ” I

quando in concelebratione adhibetur

Præfatio, Vere Sanctus usque ad fiat homo a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur.

A Réspice, quǽsumus usque ad dedignátus affígi omnes concelebrantes omnia simul proferunt, manibus ad oblata extensis.

A Sed ántequam usque ad a quo omnis auferátur divísio omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

a) Sed ántequam, manibus iunctis;

b) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;

c) Mémores ígitur et Réspice, benígnus, manibus extensis.

Intercessio: In communióne mentis uni e concelebrantibus committi convenit, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

Partes præsertim quæ sequuntur: Sed ántequam, Convéscens autem, Simíliter, postquam, Mémores ígitur, Réspice, benígnus necnon doxologia finalis cantu proferri possunt.

Doxologia finalis Precis eucharisticæ a solo celebrante principali aut ab omnibus concelebrantibus una cum celebrante principali profertur.


PRECES EUCHARISTICÆ

“ DE RECONCILIATIONE ”

Preces eucharisticæ “ de Reconciliatione ” adhiberi possunt in Missis, quibus mysterium reconciliationis peculiari modo fidelibus insinuatur, v. gr. in Missis pro concordia fovenda, pro reconciliatione, pro pace et iustitia servanda, tempore belli vel eversionis, pro remissione peccatorum, ad postulandam caritatem, de mysterio Sanctæ Crucis, de SS.ma Eucharistia, de pretiosissimo Sanguine D.N.I.C. necnon in Missis tempore Quadragesimæ. Quamvis præfatione propria instructæ sint, adhiberi possunt etiam cum aliis præfationibus, quæ ad pænitentiam et conversionem referuntur, uti v. gr. cum praefationibus Quadragesimæ.

I

1. V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est

nos tibi semper grátias ágere.

Dómine, sancte Pater,

omnípotens ætérne Deus:

Qui ad abundantiórem vitam habéndam

nos incitáre non désinis,

et, cum sis dives in misericórdia,

véniam offérre persevéras

ac peccatóres invítas

ad tuæ solum indulgéntiæ fidéndum.

A nobis autem,

qui fœdus tuum tóties violávimus,

numquam avérsus,

humánam famíliam

per Iesum Fílium tuum, Redemptórem nostrum,

novo caritátis vínculo tam arcte tibi iunxísti,

ut nullo modo possit dissólvi.

Nunc quidem tempus grátiæ et reconciliatiónis

pópulo tuo præbes,

eíque ad te ánimum converténti

in Christo Iesu speráre concédis

cunctísque homínibus tríbuis deservíre,

dum plénius Spirítui Sancto se cóncredit.

Et ídeo, admiratióne perfúsi,

tui amóris virtútem extóllimus

nostrúmque de salúte gáudium profiténtes,

cum innúmeris cæléstium turbis hymnum concínimus,

sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Vere Sanctus es, Dómine,

qui ab orígine mundi semper operáris

ut, sicut Sanctus es ipse,

sanctus fiat homo.

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

Réspice, quǽsumus, múnera pópuli tui

et super ea Spíritus tui virtútem effúnde

iungit manus

et signat semel super panem et calicem simul, dicens:

ut Corpus et + Sanguis fiant

iungit manus

dilécti Fílii tui, Iesu Christi,

in quo et nos fílii tui sumus.

Quamvis vero olim pérditi

tibi appropinquáre nequirémus,

summo nos amóre dilexísti:

Fílius enim tuus, qui solus est Iustus,

morti trádidit seípsum,

ligno crucis pro nobis non dedignátus affígi.

Sed ántequam bráchia eius

inter cælum et terram exténta

efficeréntur tui fœ´deris indelébile signum,

ipse cum discípulis suis Pascha vóluit celebráre.

4. In formulis, quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte

et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Convéscens autem,

accipit panem

eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur:

accépit panem

et tibi grátias agens benedíxit,

fregit et dedit illis, dicens:

parum se inclinat:

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam,

et genuflexus adorat.

5. Postea prosequitur:

Simíliter, postquam cenátum est,

sciens se ómnia in seípso reconciliatúrum

per sánguinem suum in cruce fundéndum,

accipit calicem,

eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accépit cálicem, genímine vitis replétum,

et íterum tibi grátias agens

discípulis suis trádidit, dicens:

parum se inclinat

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissióne m peccatórum.

Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

6. Deinde dicit:

Mystérium fídei:

Et populus prosequitur, acclamans:

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:

Salvátor mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:

Mémores ígitur Fílii tui Iesu Christi,

qui Pascha nostrum est et pax nostra certíssima,

mortem eius et resurrectiónem ab ínferis celebrámus

atque, beátum eius advéntum præstolántes,

offérimus tibi, qui fidélis et miséricors es Deus,

hóstiam, quæ hómines tecum reconcíliat.

Réspice, benígnus, clementíssime Pater,

quos tibi coniúngis Fílii tui sacrifício,

ac præsta ut, Spíritus Sancti virtúte,

ex hoc uno pane et cálice partícipes,

in unum corpus congregéntur in Christo,

a quo omnis auferátur divísio.

In communióne mentis et cordis

nos semper serváre dignéris

una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. *

Adiuva nos, ut simul advéntum regni tui præstolémus

usque ad horam qua tibi adstábimus,

sancti inter sanctos in sede cælésti,

cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,

beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis

atque frátribus nostris defúnctis,

quos tuæ misericórdiæ supplíciter commendámus.

Tum vero, a corruptiónis vúlnere tandem liberáti

et nova plene constitúti creatúra,

gaudéntes tibi canémus gratiárum actiónem

Iungit manus:

Christi tui, in ætérnum vivéntis.

8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti,

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per omnia sǽcula sæculórum.

Populus acclamat:

Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597.


De modo proferendi

Precem eucharisticam “ de reconciliatione ” II

quando in concelebratione adhibetur

Præfatio, Te ígitur usque ad pro nobis tradidísti a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur.

Ab Et nunc reconciliatiónem usque ad celebrántes mystéria omnes concelebrantes omnia simul proferunt, manibus ad oblata extensis.

Ab Ipse enim, vitam usque ad reconciliatiónis sacrifícium omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

a) Ipse enim, vitam, manibus iunctis;

b) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;

c) Memóriam ígitur, manibus extensis.

Intercessiones: Pater sancte et Quemádmodum uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

Partes præsertim quæ sequuntur: Et nunc reconciliatiónem, Ipse enim vitam, Símili modo véspere, Memóriam ígitur, necnon doxologia finalis cantu proferri possunt.

Doxologia finalis Precis eucharistiæ a solo celebrante principali aut ab omnibus concelebrantibus una cum celebrante principali profertur.