Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3798507

Odwiedza nas 93 gości oraz 0 użytkowników.

ORDO MISSÆ CUIUS UNUS TANTUM MINISTER PARTICIPAT

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

 

ORDO MISSÆ

CUIUS UNUS TANTUM MINISTER

PARTICIPAT

Ritus initiales

1. Sacerdos ad altare cum ministro accedit et, facta cum eo profunda inclinatione, osculo altare veneratur et sedem petit. Tunc minister vel ipse sacerdos recitat antiphonam ad introitum. Deinde sacerdos et minister, stantes, signant se signo crucis, dum sacerdos, versus ad ministrum, dicit:

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

Minister respondet:

Amen.

2. Tunc sacerdos, ad ministrum conversus et manus extendens, eum salutat, dicens:

Dóminus vobíscum.

Minister respondet:

Et cum spíritu tuo.

Adhiberi possunt etiam aliæ formulæ salutationis, quæ in Ordine Missæ (pp. 503-504) inveniuntur.

3. Postea sacerdos et minister formulam confessionis generalis perficiunt:

Confíteor Deo omnipoténti et tibi, frater,

quia peccávi nimis

cogitatióne, verbo, ópere et omissióne:

et, percutientes sibi pectus, dicunt:

mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.

Deinde prosequuntur:

Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem,

omnes Angelos et Sanctos,

et te, frater, oráre pro me

ad Dóminum Deum nostrum.

Sequitur absolutio sacerdotis:

Misereátur nostri omnípotens Deus

et, dimíssis peccátis nostris,

perdúcat nos ad vitam ætérnam.

Minister respondet:

Amen.

Adhiberi possunt etiam aliæ formulæ actus pænitentialis, quæ in Ordine Missæ (pp. 506-508) inveniuntur.

4. Sequuntur invocationes Kýrie, eléison, quas sacerdos dicit alternatim cum ministro.

Sacerdos: Kýrie, eléison. Minister: Kýrie, eléison.

Sacerdos: Christe, eléison. Minister: Christe, eléison.

Sacerdos: Kýrie, eléison. Minister: Kýrie, eléison.

5. Deinde, quando præscribitur, sacerdos et minister simul dicunt hymnum Glória in excélsis Deo.

6. Quo hymno expleto, sacerdos, manibus iunctis, dicit:

Orémus.

Et, facta aliqua pausa silentii, extendit manus et dicit orationem collectam; qua expleta, minister acclamat:

Amen.

Liturgia verbi

7. Tunc minister vel ipse sacerdos legit primam lectionem, psalmum et, si habenda est, secundam lectionem necnon alterum cantum.

8. Deinde sacerdos, profunde inclinatus, secreto dicit:

Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus,

ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.

9. Postea, iunctis manibus, dicit:

Dóminus vobíscum.

Minister respondet:

Et cum spíritu tuo.

Sacerdos:

Lectio sancti Evangélii secúndum N.,

et interim signat librum et seipsum in fronte, ore et pectore.

Minister acclamat:

Glória tibi, Dómine.

Deinde sacerdos Evangelium proclamat. Quo expleto, sacerdos acclamat:

Verbum Dómini.

Minister respondet:

Laus tibi, Christe.

Deinde sacerdos librum osculatur, dicens secreto:

Per evangélica dicta deleántur nostra delícta.

10. Quando dicendum est, sacerdos et minister simul dicunt symbolum.

11. Postea fieri potest oratio universalis seu oratio fidelium, in qua sacerdos introductionem et conclusionem et minister intentiones proferunt.

Liturgia eucharistica

12. Minister corporale, purificatorium et calicem super altare deponit, nisi iam initio Missæ ibidem sint posita. Sacerdos ad medium altaris accedit.

13. Tunc minister affert patenam cum pane, quam sacerdos accipit et ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,

quia de tua largitáte accépimus panem,

quem tibi offérimus,

fructum terræ et óperis mánuum hóminum,

ex quo nobis fiet panis vitæ.

Deponit deinde patenam cum pane super corporale.

In fine minister acclamare potest:

Benedíctus Deus in sǽcula.

14. Postea sacerdos infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:

Per huius aquæ et vini mystérium

eius efficiámur divinitátis consórtes,

qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.

15. Postea accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,

quia de tua largitáte accépimus vinum,

quod tibi offérimus,

fructum vitis et óperis mánuum hóminum,

ex quo nobis fiet potus spiritális.

Deinde calicem super corporale deponit.

In fine minister acclamare potest:

Benedíctus Deus in sǽcula.

16. Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto

suscipiámur a te, Dómine,

et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie,

ut pláceat tibi, Dómine Deus.

17. Deinde, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea,

et a peccáto meo munda me.

18. Stans postea in medio altaris, versus ad ministrum, extendens et iungens manus, dicit:

Oráte, fratres,

ut meum ac vestrum sacrifícium

acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Minister respondet:

Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis

ad laudem et glóriam nóminis sui,

ad utilitátem quoque nostram

totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.

Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua finita, minister acclamat: Amen.

19. Tunc sacerdos dicit Precem eucharisticam, iuxta normas, quæ in singulis Precibus eucharisticis (pp. 571-596 et pp. 674-706) indicantur.

20. Post doxologiam in fine Precis eucharisticæ, calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit:

Præcéptis salutáribus móniti,

et divína institutióne formáti,

audémus dícere:

Extendit manus et, una cum ministro, pergit:

Pater noster, qui es in cælis:

sanctificétur nomen tuum;

advéniat regnum tuum;

fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;

et dimítte nobis débita nostra,

sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;

et ne nos indúcas in tentatiónem;

sed líbera nos a malo.

21. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens:

Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis,

da propítius pacem in diébus nostris,

ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti,

et a peccáto simus semper líberi

et ab omni perturbatióne secúri:

exspectántes beátam spem

et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

Minister orationem concludit, acclamans:

Quia tuum est regnum,

et potéstas, et glória

in sǽcula.

22. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit:

Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis:

Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis:

ne respícias peccáta nostra,

sed fidem Ecclésiæ tuæ;

eámque secúndum voluntátem tuam

pacificáre et coadunáre dignéris.

Iungit manus.

Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Minister respondet:

Amen.

23. Sacerdos, ad ministrum conversus, extendens et iungens manus, subdit:

Pax Dómini sit semper vobíscum.

Minister respondet:

Et cum spíritu tuo.

Et sacerdos, pro opportunitate, pacem dat ministro.

24. Deinde accipit hostiam, eamque super patenam frangit, ministro interdum dicente:

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

Sacerdos particulam immittit in calicem, dicens secreto:

Hæc commíxtio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu

Christi fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam.

25. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto:

Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi,

qui ex voluntáte Patris,

cooperánte Spíritu Sancto,

per mortem tuam mundum vivificásti:

líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum

ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis:

et fac me tuis semper inhærére mandátis,

et a te numquam separári permíttas.

Vel:

Percéptio Córporis et Sánguinis tui, Dómine Iesu Christe,

non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem:

sed pro tua pietáte prosit mihi

ad tutaméntum mentis et córporis,

et ad medélam percipiéndam.

26. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad ministrum, clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Et una cum ministro semel subdit:

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum,

sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

Si minister non est communicandus, sacerdos, accepta hostia, statim dicit: Dómine, non sum dignus, etc.

27. Et deinde secreto dicit:

Corpus Christi custódiat me in vitam ætérnam.

Et reverenter sumit Corpus Christi.

Deinde accipit calicem et secreto dicit:

Sanguis Christi custódiat me in vitam ætérnam.

Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

28. Interdum minister dicit antiphonam ad Communionem.

29. Postea accipit patenam, accedit ad ministrum, si communicandus est, et hostiam parum elevatam ei ostendit, dicens:

Corpus Christi.

Minister respondet:

Amen.

Et communicatur.

30. Deinde sacerdos purificat patenam super calicem et ipsum calicem. Calix, patena, corporale et purificatorium a ministro ad abacum deferuntur, vel super altare relinquuntur.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto:

Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus,

et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

31. Sacrum silentium per aliquod temporis spatium servari potest.

32. Postea sacerdos, manibus iunctis, dicit:

Orémus.

Et facta aliqua pausa silentii, nisi iam præcesserit, extendit manus et dicit orationem post Communionem. Minister in fine acclamat:

Amen.

Ritus conclusionis

33. Deinde sacerdos, versus ad ministrum, extendens manus, dicit:

Dóminus vobíscum.

Minister respondet:

Et cum spíritu tuo.

Sacerdos benedicit ministrum, dicens:

Benedícat vos omnípotens Deus,

Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.

Minister respondet:

Amen.

34. Denique sacerdos altare osculo veneratur et, facta cum ministro profunda inclinatione, recedit.