Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635729

Odwiedza nas 34 gości oraz 0 użytkowników.

BENEDICTIONES SOLLEMNES

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

BENEDICTIONES IN FINE MISSÆ
ET ORATIONES SUPER POPULUM

BENEDICTIONES SOLLEMNES

Benedictiones sequentes adhiberi possunt, ad libitum sacerdotis, in fine celebrationis Missæ, aut liturgiæ verbi, aut Officii, aut Sacramentorum.

Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit benedictionem, omnibus respondentibus: Amen.

I. In celebrationibus de tempore

1. In Adventu

Omnípotens et miséricors Deus, cuius Unigéniti advéntum

et prætéritum créditis, et futúrum exspectátis,

eiúsdem advéntus vos illustratióne sanctíficet

et sua benedictióne locuplétet.

R. Amen.

In præséntis vitæ stádio reddat vos in fide stábiles,

spe gaudéntes, et in caritáte efficáces.

R. Amen.

Ut, qui de advéntu Redemptóris nostri

secúndum carnem devóta mente lætámini,

in secúndo, cum in maiestáte sua vénerit,

prǽmiis ætérnæ vitæ ditémini.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Filii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

2. In Nativitate Domini

Deus infinítæ bonitátis,

qui incarnatióne Fílii sui mundi ténebras effugávit,

et eius gloriósa nativitáte

hanc noctem (diem) sacratíssimam irradiávit,

effúget a vobis ténebras vitiórum,

et irrádiet corda vestra luce virtútum.

R. Amen.

Quique eius salutíferæ nativitátis gáudium magnum

pastóribus ab Angelo vóluit nuntiári,

ipse mentes vestras suo gáudio ímpleat,

et vos Evangélii sui núntios effíciat.

R. Amen.

Et, qui per eius incarnatiónem terréna cæléstibus sociávit,

dono vos suæ pacis et bonæ répleat voluntátis,

et vos fáciat Ecclésiæ consórtes esse cæléstis.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

3. Initio anni

Deus, fons et orígo totíus benedictiónis,

grátiam vobis concédat,

benedictiónis suæ largitátem infúndat,

atque per totum annum vos salvos et incólumes prótegat.

R. Amen.

Custódiat fídei vobis integritátem,

tríbuat spei longanimitátem,

perseverántem usque ad finem

cum sancta patiéntia caritátem.

R. Amen.

Dies et actus vestros in sua pace dispónat,

preces hic et ubíque exáudiat,

et ad vitam ætérnam felíciter vos perdúcat.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

4. In Epiphania Domini

Deus, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum,

suam vobis benedictiónem benígnus infúndat,

et corda vestra fide, spe et caritáte stabíliat.

R. Amen.

Et quia Christum sequímini confidénter,

qui hódie mundo appáruit lux relúcens in ténebris,

fáciat et vos lucem esse frátribus vestris.

R. Amen.

Quátenus, peregrinatióne perácta,

perveniátis ad eum, quem magi stella prǽvia quæsiérunt,

et gáudio magno, lucem de luce,

Christum Dóminum invenérunt.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

5. De Passione Domini

Deus, Pater misericordiárum, qui Unigéniti sui passióne

tríbuit vobis caritátis exémplum,

præstet ut, per servítium Dei et hóminum,

percipiátis suæ benedictiónis ineffábile donum.

R. Amen.

Ut ab eo sempitérnæ vitæ munus obtineátis,

per cuius temporálem mortem, ætérnam vos evádere créditis.

R. Amen.

Quátenus, cuius humilitátis sequímini documénta,

eius resurrectiónis possideátis consórtia.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

6. Tempore paschali

Deus, qui per resurrectiónem Unigéniti sui

dignátus est vobis bonum redemptiónis

adoptionísque conférre,

sua benedictióne vos tríbuat congaudére.

R. Amen.

Et quo rediménte percepístis donum perpétuæ libertátis,

eo largiénte hereditátis ætérnæ consórtes éffici valeátis.

R. Amen.

Et cui resurrexístis in baptísmate iam credéndo,

adiúngi mereámini in pátria cælésti nunc recte vivéndo.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

7. In Ascensione Domini

Benedícat vos omnípotens Deus,

cuius Unigénitus hodiérna die cælórum alta penetrávit,

et vobis, ubi est ipse, ascendéndi áditum reserávit.

R. Amen.

Concédat ut, sicut Christus post resurrectiónem suam

visus est discípulis maniféstus,

ita vobis in iudícium véniens

appáreat pro æternitáte placátus.

R. Amen.

Et qui eum consedére Patri in sua créditis maiestáte,

ipsum usque in finem sǽculi vobíscum permanére

secúndum eius promissiónem læti valeátis experíre.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

8. De Spiritu Sancto

Deus, Pater lúminum, qui discipulórum mentes

Spíritus Parácliti infusióne dignátus est illustráre,

sua vos fáciat benedictióne gaudére,

et perpétuo donis eiúsdem Spíritus abundáre.

R. Amen.

Ignis ille, qui super discípulos mirándus appáruit,

corda vestra ab omni malo poténter expúrget,

et sui lúminis infusióne perlústret.

R. Amen.

Quique dignátus est in uníus fídei confessióne

diversitátem adunáre linguárum,

in eádem fide perseveráre vos fáciat,

et per illam a spe ad spéciem perveníre concédat.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

9. Per annum, I

Benedícat vobis Dóminus, et custódiat vos.

R. Amen.

Illúminet fáciem suam super vos, et misereátur vestri.

R. Amen.

Convértat vultum suum ad vos, et donet vobis suam pacem.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

10. Per annum, II

Pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum,

custódiat corda vestra et intellegéntias vestras

in sciéntia et caritáte Dei,

et Fílii sui, Dómini nostri Iesu Christi.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

11. Per annum, III

Omnipotens Deus sua vos cleméntia benedícat,

et sensum in vobis sapiéntiæ salutáris infúndat.

R. Amen.

Fídei documéntis vos semper enútriat,

et in sanctis opéribus, ut perseverétis, effíciat.

R. Amen.

Gressus vestros ad se convértat,

et viam vobis pacis et caritátis osténdat.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

12. Per annum, IV

Deus totíus consolatiónis dies vestros in sua pace dispónat,

et suæ vobis benedictiónis dona concédat.

R. Amen.

Ab omni semper perturbatióne vos líberet,

et corda vestra in suo amóre confírmet.

R. Amen.

Quátenus donis spei, fídei et caritátis dívites,

et præséntem vitam transigátis in ópere efficáces,

et possítis ad ætérnam perveníre felíces.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

13. Per annum, V

Omnípotens Deus univérsa a vobis advérsa semper exclúdat,

et suæ super vos benedictiónis dona propitiátus infúndat.

R. Amen.

Corda vestra effíciat divínis inténta elóquiis,

ut repléri possint gáudiis sempitérnis.

R. Amen.

Quátenus, quæ bona et recta intellegéntes,

viam mandatórum Dei inveniámini semper curréntes,

et cívium supernórum efficiámini coherédes.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

14. Per annum, VI

Benedícat vos Deus omni benedictióne cælésti,

sanctósque vos et puros

in conspéctu suo semper effíciat;

divítias glóriæ suæ in vos abundánter effúndat,

verbis veritátis ínstruat, Evangélio salútis erúdiat,

et caritáte fratérna semper locuplétet.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

II. In celebrationibus de Sanctis

15. De beata Maria Virgine

Deus, qui per beátæ Maríæ Vírginis partum

genus humánum sua vóluit benignitáte redímere,

sua vos dignétur benedictióne ditáre.

R. Amen.

Eiúsque semper et ubíque patrocínia sentiátis,

per quam auctórem vitæ suscípere meruístis.

R. Amen.

Et qui hodiérna die devótis méntibus convenístis,

spiritálium gaudiórum cælestiúmque præmiórum

vobíscum múnera reportétis.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

16. De sanctis Petro et Paulo

Benedícat vos omnípotens Deus,

qui in beáti Petri confessióne vos salubérrima stabilívit,

et per eam in Ecclésiæ soliditáte fídei fundávit.

R. Amen.

Et quos beáti Pauli instrúxit indeféssa prædicatióne,

suo semper exémplo dóceat Christo fratres lucrifácere.

R. Amen.

Ut Petrus clave, Paulus verbo,

ope intercessiónis utérque

in illam pátriam nos certent indúcere,

ad quam meruérunt illi, alter cruce, alter gládio,

felíciter perveníre.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

17. De Apostolis

Deus, qui vos in apostólicis tríbuit consístere fundaméntis,

benedícere vobis dignétur

beatórum Apostolórum N. et N. (beáti Apóstoli N.)

méritis intercedéntibus gloriósis.

R. Amen.

Et apostólicis præsídiis vos pro cunctis fáciat testes veritátis,

qui vos eórum munerári documéntis vóluit et exémplis.

R. Amen.

Ut eórum intercessióne

ad ætérnæ pátriæ hereditátem perveníre possítis,

per quorum doctrínam fídei firmitátem possidétis.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

18. De omnibus Sanctis

Deus, glória et exsultátio Sanctórum,

benedícat vos benedictióne perpétua,

qui vobis tríbuit exímiis suffrágiis roborári.

R. Amen.

Eórum intercessióne a præséntibus malis liberáti,

et exémplis sanctæ conversatiónis instrúcti,

in servítio Dei fratrúmque inveniámini semper inténti.

R. Amen.

Quátenus cum iis ómnibus

valeátis illíus pátriæ vos gáudia possidére,

in qua fílios suos supérnis coniúngi cívibus

in pace perpétua sancta lætátur Ecclésia.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

III. Aliæ benedictiones

19. In dedicatione ecclesiæ

Deus, Dóminus cæli et terræ,

qui vos hódie ad huius domus dedicatiónem adunávit,

ipse vos cælésti benedictióne fáciat abundáre.

R. Amen.

Concedátque vobis fíeri templum suum

et habitáculum Spíritus Sancti,

qui omnes fílios dispérsos vóluit in Fílio suo congregári.

R. Amen.

Quátenus felíciter emundáti,

habitatórem Deum in vobismetípsis possítis habére,

et ætérnæ beatitúdinis hereditátem

cum ómnibus Sanctis possidére.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

20. In celebrationibus pro defunctis

Benedícat vos Deus totíus consolatiónis,

qui hóminem ineffábili bonitáte creávit,

et in resurrectióne Unigéniti sui

spem credéntibus resurgéndi concéssit.

R. Amen.

Nobis, qui vívimus, véniam tríbuat pro peccátis,

et ómnibus defúnctis locum concédat lucis et pacis.

R. Amen.

Ut omnes cum Christo sine fine felíciter vivámus,

quem resurrexísse a mórtuis veráciter crédimus.

R. Amen.

Et benedíctio Dei omnipoténtis,

Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,

descéndat super vos et máneat semper.

R. Amen.

ORATIONES SUPER POPULUM

Orationes sequentes adhiberi possunt, ad libitum sacerdotis, in fine celebrationis Missæ, aut liturgiæ verbi, aut Officii, aut Sacramentorum.

Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem, vel aliis verbis expressum. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit orationem, omnibus respondentibus: Amen.

Post orationem, sacerdos semper subdit: Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

1. Esto, Dómine, propítius plebi tuæ,

et temporáli consolatióne non déseras,

quam vis ad ætérna conténdere.

Per Christum.

2. Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis,

et quæ profiténtur agnóscere,

et cæléste munus dilígere, quod frequéntant.

Per Christum.

3. Plebs tua, Dómine, quǽsumus,

benedictiónis sanctæ munus accípiat,

per quod et nóxia quæque declínet,

et optáta repériat.

Per Christum.

4. Pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,

ad te toto corde convérte,

quia, quos deféndis étiam delinquéntes,

maióre pietáte tuéris sincéra mente devótos.

Per Christum.

5. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, propitiátus illústra,

ut, beneplácitis inhæréndo,

cuncta quæ bona sunt mereátur exercére.

Per Christum.

6. Largíre, quǽsumus, Dómine,

fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem,

ut pariter ab ómnibus mundéntur offénsis,

et secúra tibi mente desérviant.

Per Christum.

7. Subiéctum tibi pópulum, quǽsumus, Dómine,

propitiátio cæléstis amplíficet,

et tuis semper fáciat servíre mandátis.

Per Christum.

8. Propitiáre pópulo tuo,

Deus, ut, ab omni malo liberátus,

et toto tibi corde desérviat,

et sub tua semper protectióne consístat.

Per Christum.

9. Família tua, Deus,

et de celebrátis mystériis

suæ redemptiónis iúgiter collætétur,

et eius dona perseveránter acquírat.

Per Christum.

10. Dómine Deus, de abundántia misericordiárum tuárum

fámulos præsta locuplétes, præsta secúros,

ut, confirmáti benedictiónibus tuis,

in omni gratiárum actióne semper abúndent,

teque perpétua exsultatióne benedícant.

Per Christum.

11. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine,

contínua pietáte custódi,

ut a cunctis adversitátibus,

te protegénte, sit líbera,

et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta.

Per Christum.

12. Fidéles tuos, quǽsumus, Dómine,

córpore páriter et mente purífica,

ut, tua inspiratióne compúncti,

nóxias delectatiónes vitáre præváleant,

atque tua semper suavitáte pascántur.

Per Christum.

13. Adsit, Dómine,

fidélibus tuis sacræ benedictiónis efféctus,

qui mentes ómnium spiritáli vegetatióne dispónat,

ut ad ópera sua exercénda

virtúte caritátis tuæ roboréntur.

Per Christum.

14. Auxílium tuum, Dómine,

nómini tuo súbdita poscunt corda fidélium,

ut quia sine te nihil possunt

implére quod iustum est,

tua misericórdia largiénte,

et quæ recta sunt apprehéndant

et ómnia sibi profutúra percípiant.

Per Christum.

15. Succúrre, Dómine, quǽsumus, pópulo fidéli deprecánti

et opem tríbue benígnus fragilitáti humánæ,

ut sincéra tibi mente devótus

et præséntis vitæ remédiis gáudeat et futúræ.

Per Christum.

16. Réspice, Dómine, propítius famíliam tuam

et perpétuam largíre misericórdiam supplicánti;

ut sine qua nihil potest a te dignum prorsus effícere,

per eam salutária tua præcépta mereátur implére.

Per Christum.

17. Grátiam cæléstem, Dómine, super fidéles tuos multíplica:

quorum laudent te ora, laudet ánima, laudet et vita,

et quia tui múneris est quod sumus,

tuum sit omne quod vivémus.

Per Christum.

18. Pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,

cæléstibus ínstrue disciplínis,

ut, ómnia vitándo quæ mala sunt

et bona cuncta sectándo,

non indignátionem tuam,

sed iúgiter misercórdiam consequátur.

Per Christum.

19. Adésto, Dómine, supplícibus tuis,

et spem suam in tua misericórdia collocántes

tuére propítius,

ut in sancta conversatióne fidéles permáneant

et, consequéntes sufficiéntiam temporálem,

promissiónis tuæ perficiántur herédes in ætérnum.

Per Christum.

20. Tuæ largíre pietátis grátiam, Dómine,

pópulo tuo supplicánti,

ut qui te factóre cónditus,

te est reparátus auctóre,

te iúgiter operánte salvétur.

Per Christum.

21. Profíciat, quǽsumus, Dómine,

fidélis pópulus tuæ pietátis instínctu

et, salúbri compunctióne motus,

gratánter quæ prǽcipis exsequátur,

ut quæ promíttis accípiat.

Per Christum.

22. Móveat pietátem tuam, quǽsumus, Dómine,

fragílitas plebis tibi devótæ

et misericórdiam tuam supplicátio fidélis obtíneat,

ut quod méritis non præsúmit,

indulgéntiæ tuæ largitáte percípiat.

Per Christum.

23. Ad defensiónem filiórum, Dómine, quǽsumus,

déxteram tuæ maiestátis exténde

et patérnæ voluntáti obœdiéntes

perpétua pietátis tuæ protectióne muniántur.

Per Christum.

24. Réspice, Dómine, famíliæ tuæ preces

et opem tríbue supplíciter imploránti,

ut cóngruis subsídiis roborátus

in confessióne tui nóminis perséveret.

Per Christum.

25. Consérva, Dómine, quǽsumus, famíliam tuam

et misericordiárum tuárum

propítius ubertátem concéde,

ut cæléstibus eruditiónibus multiplicétur et donis.

Per Christum.

26. Lætétur, Dómine, quǽsumus,

pópulus fidélis déxtera tua sublevátus

et christiána conversatióne profíciens,

et præséntibus gáudeat bonis et futúris.

Per Christum.

In festis Sanctorum

27. Exsúltet, Dómine, pópulus christiánus

de magnórum Fílii tui glorificatióne membrórum,

et in quorum est celebritáte tibi devótus,

partem acquírat in eórum sorte perpétua,

atque de tua glória semper congáudeat.

Per Christum.

28. Plebis tuæ, quǽsumus, Dómine,

ad te semper corda convérte,

et quam tantis facis patrocíniis adiuvári,

perpétuis non désinas gubernáre præsídiis.

Per Christum.