Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635726

Odwiedza nas 31 gości oraz 0 użytkowników.

Ritus conclusionis

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

Ritus conclusionis

140. Sequuntur, si necessariæ sint, breves annuntiationes ad populum.

141. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit:

Dóminus vobíscum.

Populus respondet:

Et cum spíritu tuo.

Sacerdos benedicit populum, dicens:

Benedícat vos omnípotens Deus,

Pater, et Fílius, c et Spíritus Sanctus.

Populus respondet:

Amen.

142. Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulæ benedictionis præmittitur, iuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum (cf. pp. 606ss.).

143. In Missa pontificali celebrans accipit mitram et, extendens

manus, dicit:

Dóminus vobíscum.

Omnes respondent:

Et cum spíritu tuo.

Celebrans dicit:

Sit nomen Dómini benedíctum.

Omnes respondent:

Ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Celebrans dicit:

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

Omnes respondent:

Qui fecit cælum et terram.

Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit:

Benedícat vos omnípotens Deus,

ter signum crucis super populum faciens, addit:

Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus.

Omnes:

Amen.

144. Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis, versus

ad populum dicit:

Ite, missa est.

Vel :Ite, ad Evangelium Domini annuntiandum.

Vel : Ite in pace, glorificando vita vestra Dominum.

Vel: Ite in pace.

Populus respondet:

Deo grátias.

145. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.

146. Si qua actio liturgica immediate sequatur, ritus dimissionis omittuntur.