Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635731

Odwiedza nas 35 gości oraz 0 użytkowników.

Ritus communionis

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

Ritus communionis

124. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit:

Præcéptis salutáribus móniti,

et divína institutióne formáti,

audémus dícere:

Extendit manus et, una cum populo, pergit:

Alii toni in Appendice, pp. 1242-1243.

Pater noster, qui es in cælis:

sanctificétur nomen tuum;

advéniat regnum tuum;

fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;

et dimítte nobis débita nostra,

sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;

et ne nos indúcas in tentatiónem;

sed líbera nos a malo.

125. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens:

Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis,

da propítius pacem in diébus nostris,

ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti,

et a peccáto simus semper líberi

et ab omni perturbatióne secúri:

exspectántes beátam spem

et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

Populus orationem concludit, acclamans:

Quia tuum est regnum,

et potéstas, et glória

in sǽcula.

126. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit:

Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis:

Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis:

ne respícias peccáta nostra,

sed fidem Ecclésiæ tuæ;

eámque secúndum voluntátem tuam

pacificáre et coadunáre dignéris.

Iungit manus.

Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Populus respondet:

Amen.

127. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus,

subdit:

Pax Dómini sit semper vobíscum.

Populus respondet:

Et cum spíritu tuo.

128. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit:

Offérte vobis pacem.

Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant; sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

129. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto:

Hæc commíxtio Córporis et Sánguinis

Dómini nostri Iesu Christi

fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam.

130. Interim cantatur vel dicitur:

Aliæ melodiæ in Graduali romano inveniuntur.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur.

Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.

131. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto:

Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi,

qui ex voluntáte Patris,

cooperánte Spíritu Sancto,

per mortem tuam mundum vivificásti:

líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum

ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis:

et fac me tuis semper inhærére mandátis,

et a te numquam separári permíttas.

Vel:

Percéptio Córporis et Sánguinis tui, Dómine Iesu Christe,

non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem:

sed pro tua pietáte prosit mihi

ad tutaméntum mentis et córporis,

et ad medélam percipiéndam.

132. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Et una cum populo semel subdit:

Dómine, non sum dignus, ut intres sub téctum meum,

sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

133. Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit:

Corpus Christi custódiat me in vitam ætérnam.

Et reverenter sumit Corpus Christi.

Deinde accipit calicem et secreto dicit:

Sanguis Christi custódiat me in vitam ætérnam.

Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

134. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens:

Corpus Christi.

Communicandus respondet:

Amen.

Et communicatur.

Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.

135. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descriptus.

136. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, inchoatur cantus ad Communionem.

137. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus vel acolythus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto:

Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus,

et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

138. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud canticum laudis aut hymnus proferri potest.

139. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum, iunctis manibus, dicit:

Orémus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam præcesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat:

Amen.