Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1686
Odsłon artykułów:
4088848

Odwiedza nas 110 gości oraz 0 użytkowników.

Liturgia verbi

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

 

Liturgia verbi

10. Deinde lector ad ambonem pergit, et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant.

Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:

Verbum Dómini.

Omnes respondent:

Deo grátias.

11. Psalmista, seu cantor, psalmum cantat vel dicit, populo responsum proferente.

12. Postea, si habenda sit secunda lectio, lector eam ex ambone legit, ut supra.

Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:

Verbum Dómini.

Omnes respondent:

Deo grátias.

13. Sequitur Allelúia, vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.

14. Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit. Postea diaconus, Evangelium prolaturus, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens:

Iube, domne, benedícere.

Sacerdos submissa voce dicit:

Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis:

ut digne et competénter annúnties Evangélium suum:

in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti.

Diaconus signat se signo crucis et respondet:

Amen.

Si vero non adest diaconus, sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit:

Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus,

ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.

15. Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit, ministris pro opportunitate cum incenso et cereis eum comitantibus, et dicit:

Dóminus vobíscum.

Populus respondet:

Et cum spíritu tuo.

Diaconus, vel sacerdos:

Léctio sancti Evangélii secúndum N.,

et interim signat librum et seipsum in fronte, ore et pectore.

Populus acclamat:

Glória tibi, Dómine.

Deinde diaconus, vel sacerdos, librum, si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.

16. Expleto Evangelio, diaconus, vel sacerdos acclamat:

Verbum Dómini.

Omnes respondent:

Laus tibi, Christe.

Deinde librum osculatur dicens secreto:

Per evangélica dicta deleántur nostra delícta.

17. Deinde fit homilia, quæ a sacerdote vel diacono habenda est omnibus diebus dominicis et festis de præcepto; aliis diebus commendatur.

18. Homilia expleta, cantatur vel dicitur, quando præscribitur, symbolum seu professio fidei:

Toni integri in Graduali romano inveniuntur.

Credo in unum Deum,

Patrem omnipoténtem,

factórem cæli et terræ,

visibílium ómnium et invisibílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum,

Fílium Dei Unigénitum,

et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.

Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero,

génitum, non factum, consubstantiálem Patri:

per quem ómnia facta sunt.

Qui propter nos hómines et propter nostram salútem

descéndit de cælis.

Ad verba quæ sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.

Et incarnátus est de Spíritu Sancto

ex María Vírgine, et homo factus est.

Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;

passus et sepúltus est,

et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,

et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória,

iudicáre vivos et mórtuos,

cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:

qui ex Patre Filióque procédit.

Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:

qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.

Et exspécto resurrectiónem mortuórum,

et vitam ventúri sǽculi. Amen.

19. Loco symboli nicæno-constantinopolitani, præsertim tempore Quadragesimæ et tempore paschali, adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiæ Romanæ sic dictum Apostolorum.

Credo in Deum Patrem omnipoténtem,

Creatórem cæli et terræ,

et in Iesum Christum, Fílium eius únicum,

Dóminum nostrum,

Ad verba quæ sequuntur, usque ad María Vírgine, omnes se inclinant.

qui concéptus est de Spíritu Sancto,

natus ex María Vírgine,

passus sub Póntio Piláto,

crucifíxus, mórtuus, et sepúltus,

descéndit ad ínferos,

tértia die resurréxit a mórtuis,

ascéndit ad cælos,

sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis,

inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.

Credo in Spíritum Sanctum,

sanctam Ecclésiam cathólicam,

sanctórum communiónem,

remissiónem peccatórum,

carnis resurrectiónem,

vitam ætérnam. Amen.

20. Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium.