Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4649684

Odwiedza nas 73 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA V HEBDOMADÆ SANCTÆ

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

 

FERIA V HEBDOMADÆ SANCTÆ

1. Iuxta antiquissimam Ecclesiæ traditionem, hac die omnes Missæ sine populo interdicuntur.

Ad Missam chrismatis

2. Benedictio olei infirmorum, olei catechumenorum et consecratio chrismatis fit ab Episcopo, secundum Ordinem in Pontificali Romano descriptum, de more hac die, in Missa propria horis matutinis celebranda.

3. Si vero ea die clerus et populus difficilius congregari possunt cum Episcopo, Missa chrismatis anticipari potest alia die, sed prope Pascha.

4. Hæc Missa, quam Episcopus cum suo presbyterio concelebrat, sit veluti manifestatio communionis presbyterorum cum suo Episcopo: expedit proinde ut omnes presbyteri, quantum fieri potest, ipsam participent et in ea Communionem sumant, etiam sub utraque specie. Ad unitatem autem presbyterii diœcesis significandam, presbyteri, qui cum Episcopo concelebrant, sint e diversis regionibus diœcesis.

5. Iuxta morem traditum, benedictio olei infirmorum fit ante finem Precis eucharisticæ, benedictio autem olei catechumenorum et consecratio chrismatis post Communionem. Attamen, propter rationes pastorales, licet universum ritum benedictionis post liturgiam verbi peragi.

6. Ant. ad introitum Ap 1, 6

I esus Christus fecit nos regnum et sacerdótes

Deo et Patri suo:

ipsi glória et impérium in sǽ cula sæculórum. Amen.

Dicitur Glória in excélsis.

7. Collecta

Deus, qui Unigénitum Fílium tuum unxísti Spíritu Sancto

Christúmque Dóminum constituísti,

concéde propítius,

ut, eiúsdem consecratiónis partícipes effécti,

testes Redemptiónis inveniámur in mundo.

Per Dóminum.

8. Post lectionem Evangelii Episcopus homiliam habet, in qua, initium sumens e textu lectionum quæ in liturgia verbi lectæ sunt, populum atque suos presbyteros de sacerdotali unctione alloquitur hortans presbyteros ad fidelitatem in suo munere servandam, eosque invitans ad promissiones suas sacerdotales publice renovandas.

Renovatio promissionum sacerdotalium

9. Homilia expleta, Episcopus, his vel similibus verbis, cum presbyteris colloquitur:

Fílii caríssimi, ánnua redeúnte memória diéi, qua Christus Dóminus sacerdótium suum cum Apóstolis nobísque communicávit, vultis olim factas promissiónes coram Epíscopo vestro et pópulo sancto Dei renováre?

Presbyteri, una simul, respondent: Volo.

Vultis Dómino Iesu árctius coniúngi et conformári, vobismetípsis abrenuntiántes atque promíssa confirmántes sacrórum officiórum, quæ, Christi amóre indúcti, erga eius Ecclésiam, sacerdotális vestræ ordinatiónis die, cum gáudio

suscepístis?

Presbyteri: Volo.

Vultis fidéles esse dispensatóres mysteriórum Dei per sanctam Eucharístiam ceterásque litúrgicas actiónes, atque sacrum docéndi munus, Christum Caput atque Pastórem sectándo, fidéliter implére, non bonórum cúpidi, sed animárum zelo tantum indúcti?

Presbyteri: Volo.

Deinde, ad populum conversus, Episcopus prosequitur:

Vos autem, fílii dilectíssimi, pro presbý teris vestris oráte, ut Dóminus super eos bona sua abundánter effúndat, quátenus fidéles minístri Christi, Summi Sacerdótis, vos ad eum perdúcant, qui fons est salútis.

Populus: Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.

Et pro me étiam oráte, ut fidélis sim múneri apostólico humilitáti meæ commísso, et inter vos effíciar viva et perféctior in dies imágo Christi Sacerdótis, Boni Pastóris, Magístri et ómnium Servi.

Populus: Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.

Dóminus nos omnes in sua caritáte custódiat, et ipse nos univérsos, pastóres et oves, ad vitam perdúcat ætérnam.

Omnes: Amen.

10. Sequitur oratio universalis. Non dicitur Credo.

11. Super oblata

Huius sacrifícii poténtia, Dómine, quǽ sumus,

et vetustátem nostram cleménter abstérgat,

et novitátem nobis áugeat et salútem.

Per Christum.

12. Præfatio: De sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum.

Tonus sollemnis

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu:

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne

novi et ætérni testaménti constituísti Pontíficem,

et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre,

ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur.

Ipse enim non solum regáli sacerdótio

pópulum acquisitiónis exórnat,

sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte,

ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes.

Qui sacrifícium rénovent, eius nómine,

redemptiónis humánæ,

tuis apparántes fíliis paschále convívium,

et plebem tuam sanctam caritáte prævéniant,

verbo nútriant, refíciant sacraméntis.

Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes,

ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári,

et constánter tibi fidem amorémque testéntur.

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis

tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

13. Ant. ad communionem Ps 88, 2

Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo;

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

14. Post communionem

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus,

ut, quos tuis réficis sacraméntis,

Christi bonus odor éffici mereántur.

Qui vivit et regnat in sǽ cula sæculórum.

15. Receptio sacrorum oleorum fieri potest in singulis parœciis vel ante celebrationem Missæ vespertinæ in Cena Domini, vel alio tempore, quod opportunius videbitur.