Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10662994

Odwiedza nas 446 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆPARATIO AD MISSAM

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

 

PRÆPARATIO AD MISSAM

Oratio S. Ambrosii

Ad mensam dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Iesu Christe,

ego peccátor de própriis meis méritis nihil præsúmens,

sed de tua confídens misericórdia et bonitáte,

accédere véreor et contremísco.

Nam cor et corpus hábeo multis crimínibus maculátum,

mentem et linguam non caute custodítam.

Ergo, o pia Déitas, o treménda maiéstas,

ego miser, inter angústias deprehénsus,

ad te fontem misericórdiæ recúrro,

ad te festíno sanándus,

sub tuam protectiónem fúgio;

et, quem Iúdicem sustinére néqueo,

Salvatórem habére suspíro.

Tibi, Dómine, plagas meas osténdo,

tibi verecúndiam meam détego.

Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo:

spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus.

Réspice ergo in me óculis misericórdiæ tuæ,

Dómine Iesu Christe, Rex ætérne, Deus et homo,

crucifíxus propter hóminem.

Exáudi me sperántem in te:

miserére mei pleni misériis et peccátis,

tu qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis.

Salve, salutáris víctima,

pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis obláta.

Salve, nóbilis et pretióse Sanguis,

de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Iesu Christi prófluens,

et peccáta totíus mundi ábluens.

Recordáre, Dómine, creatúræ tuæ,

quam tuo Sánguine redemísti.

Pǽnitet me peccásse,

cúpio emendáre quod feci.

Aufer ergo a me, clementíssime Pater,

omnes iniquitátes et peccáta mea,

ut, purificátus mente et córpore,

digne degustáre mérear Sancta sanctórum.

Et concéde, ut hæc sancta prælibátio Córporis et Sánguinis tui,

quam ego indígnus súmere inténdo,

sit peccatórum meórum remíssio,

sit delictórum perfécta purgátio,

sit túrpium cogitatiónum effugátio

ac bonórum sénsuum regenerátio,

operúmque tibi placéntium salúbris efficácia,

ánimæ quoque et córporis

contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio.

Amen.

 

Oratio S. Thomæ Aquinatis

Omnípotens sempitérne Deus,

ecce accédo ad sacraméntum Unigéniti Fílii tui,

Dómini nostri Iesu Christi,

accédo tamquam infírmus ad médicum vitae

immúndus ad fontem misericórdiæ,

cæcus ad lumen claritátis ætérnæ,

pauper et egénus ad Dóminum cæli et terræ.

Rogo ergo imménsæ largitátis tuæ abundántiam,

quátenus meam curáre dignéris infirmitátem,

laváre fœditátem, illumináre cæcitátem,

ditáre paupertátem, vestíre nuditátem,

ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium,

tanta suscípiam reveréntia et humilitáte,

tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide,

tali propósito et intentióne,

sicut éxpedit salúti ánimæ meæ.

Da mihi, quæso, domínici Córporis et Sánguinis

non solum suscípere sacraméntum,

sed étiam rem et virtútem sacraménti.

O mitíssime Deus,

da mihi Corpus Unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi,

quod traxit de Vírgine María, sic suscípere,

ut córpori suo mýstico mérear incorporári

et inter eius membra connumerári.

O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum,

quem nunc velátum in via suscípere propóno,

reveláta tandem fácie perpétuo contemplári:

Qui tecum vivit et regnat

in sǽcula sæculórum.

Amen.

 

Oratio ad B. Mariam Virginem

O Mater pietátis et misericórdiæ, beatíssima Virgo María,

ego miser et indígnus peccátor

ad te confúgio toto corde et afféctu,

et precor pietátem tuam,

ut, sicut dulcíssimo Fílio tuo in Cruce pendénti astitísti,

ita et mihi, mísero peccatóri, et sacerdótibus ómnibus,

hic et in tota sancta Ecclésia hódie offeréntibus,

cleménter assístere dignéris,

ut, tua grátia adiúti,

dignam et acceptábilem hóstiam

in conspéctu summæ et indivíduæ Trinitátis

offérre valeámus.

Amen.

 

Formula intentionis

Ego volo celebráre Missam,

et confícere Corpus et Sánguinem Dómini nostri Iesu Christi,

iuxta ritum sanctæ Románæ Ecclésiæ,

ad laudem omnipoténtis Dei totiúsque Cúriæ triumphántis

ad utilitátem meam totiúsque Cúriæ militántis,

pro ómnibus qui se commendavérunt oratiónibus meis

in génere et in spécie,

et pro felíci statu sanctæ Románæ Ecclésiæ.

Amen.

 

Gáudium cum pace,

emendatiónem vitæ, spátium veræ pæniténtiæ,

grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus,

perseverántiam in bonis opéribus,

tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.

Amen.